BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Hippocrates - De carnibus » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 52

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<220> Plinius libro 18, cap. 37.
Aristis. Columella libro XII: «XIII et
XII Kl. Novembris solis exortus; Vergiliae incipiunt occidere,
tempestatem significat
». Idem: «V Kl. Novembris Vergiliae
occidunt, hyemat cum frigore et gelicidiis
». Idem: «VI
id. Novembris Vergiliae mane occidunt, significat tempesta-
tem et hiemat
».
<221> Ante tibi Eoae Atlantides. Vale-
rius Probus: «Si in hoc exercebitur terra, ut triticum accipiat,
prius, inquit, occidant Vergiliae et Corona Ariadnes, quam
sementem facias. Matutini exortus Eoa significat. Eous enim
Auroram. Atlantis autem filiae sunt Vergiliae: idcirco Atlan-
tides vocantur
».
Tibi. Idem Columella:
Expectetur hyems, dum Bacchi noxius ardor
aequore caeruleo celetur vertice mundi,
solis et adversos metuant Atlantides ortus.

Eoae. Ex interprete Arati de Pliadibus:
Ἑώαν δὲ ἐπιτολὴν ποιοῦνται μεθ' ἡμέραν νβʹ τῆς ἐαρινῆς ἰσημερίας,
καὶ ὁ ἥλιός ἐστι μοίραςζʹ ἐν Ταύρῳ. Δύνουσι δὲ μεθ' ἡμέρας νβ' τῆς
φθίνοπωρινῆς ἰσημερίας ἡλίου ὄντος ἐν Τοξότῃ μοιρῶν ιθʹ.

Atlantides. Hesiodus:
Πληιάδων Ἀτλαγενέων ἐπιτελλομενάων
ἄρχεσθ' ἀμήτου, ἀρότοιο δὲ δυσσομενάων
.
Abscondantur. Hesiodus:
Πληιάδες θ' Ὑάδες τε τό τε σθένος Ὠρίωνος
δύνωσιν, τότ' ἔπειτ' ἀρότρου μεμνημένος εἶναι
ὡραίου
.


pagina successiva »
 
p. 52