BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Silius Italicus, Gaius - Punica » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 53

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<222> Gnosiaque. Aratus:
Αὐτοῦ κἀκεῖνος Στέφανος, τὸν ἀγαυὸς ἔθηκεν
σῆμ' ἔμεναι Διόνυσος ἀποιχομένης Ἀριάδνης,
νώτῳ ὑποστρέφεται κεκμηότος Εἰδώλοιο.

Decedat. Columella libro XII: «Octavo
Id. Octobris Coronae clara stella exoritur. VI. Id. Octob. Ver-
giliae exoriuntur vespere; Favonius, et interdum, Aphrycus
cum pluvia. III et pridie Id. Octobris Corona tota mane
exoritur, Auster hibernus et nonnumquam pluvia. Per hos
dies frigidis regionibus vindemia et caetera, quae supra
scripta sunt, fieri solent, iisdemque regionibus frumenta ma-
tura seruntur, et praecipue far adoreum. Locis etiam opacis
triticum nunc recte seritur
».
Coronae. Valerius Probus: «Ariadnes
autem Coronae historia talis traditur. Adamatus Theseus ab
Ariadne cum eius ope interfecto Minotauro labyrinthi eva-
sisset errorem, et eam raptam in insula Dia dormientem reli-
quisset, Liber eam adamavit, et eius capiti coronam detractam
misit in caelum, quae sydus facta est, quod est post Erygo-
nem. Ipsam autem Ariadnen matrimonio sibi iunctam Liberam
appellavit immortalitate donatam. 'Cnosia' autem dicitur ab
oppido Cnoso Cretae
».
<225> Multi. Valerius Probus: «Multi,
inquit, ante occasum Vergiliarum sementem fecerunt, sed
inanem messem substulerunt. Maia autem una est ex Vergi-
liis
».
Coepere. Hesiodus:
οὕτω κ' ὀψαρότης πρωτηρότῃ ἰσσοφαρίζῃ.
<226> Expectata. Hesiodus:
Εἰ δέ κεν ἠελίοιο τροπῇς ἀρόῃς χθόνα δῖαν,


pagina successiva »
 
p. 53