BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Sadan - Excerpta de secretis Albumasar » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 54

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

ἥμενος ἀμήσεις ὀλίγον περὶ χειρὸς ἐέργων,
ἀντία δεσμεύων κεκονιμένος, οὐ μάλα χαίρων,
οἴσεις δ' ἐν φορμῷ· παῦροι δέ σε θηήσονται.
Ἄλλοτε δ' ἀλλοῖος Ζηνὸς νόος αἰγιόχοιο,
ἀργαλέος δ' ἄνδρεσσι καταθνητοῖσι νοῆσαι.
Εἰ δέ κεν ὄψ' ἀρόσῃς, τόδε κέν τοι φάρμακον εἴη
.
<227> Fasellum. Valerius Probus: «Ciceris
est, quod phaselum vocant. Vicia est aeque legumen lentis ma-
gnitudine. 'Pelusiacam' autem dicit a Pelusio, oppido Aegypti,
a quo fluminis Nili hostium Pelusiacum dictum. Optima autem
lena in Aegypto nascitur
».
<229> Bootes. Valerius Probus: «Bootes
est stella in Arctophylacis, ut plerique putant, balteo, ut alii
iudicant, in numero, dicta a bubus. Nam Septentriones, quos
Graeci duas ursas vocant, Helicem et Cynosuram, in barba-
rica sphaera plaustrum esse, quod ducatur a bubus iunctis.
Cuius rei testis Gaetulicus, cum ait de Brytannis:
Non aries illum verno ferit aere cornu,
Cnosia nec geminos praecidunt cornua tantum,
sicca Lycaonius resupinat plaustra Bootes
».
<232> Unde Aratus de zodiaco:
δυωδεκάδες κύκλοιο.
<233> Quinque. Valerius Probus: «Mundi
caloris et luminis sol causa est: eius autem talis est cursus,
ut neque citra solstitialem circulum ad nos accedat, nec ultra
brumalem praecedat. Radiis autem eius ubi deficiunt, ibi ne-
cesse est esse frigus cum tenebris: deficiunt autem eius radii
bruma ad septentrionem circulum; ibi autem frigus est cum
obscuritate. Sol autem quia inter brumalem et solstitialem cir-
culum conficit annuum cursum, totam hanc mediam regionem
urit, quae latine plaga vocatur adusta. Ex ea, quae Septentrio-
nalis est, ubi deficiunt solis radii, et quia ob hoc frigida est


pagina successiva »
 
p. 54