BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 55

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

et obscura, frigus in proximam regionem pervenit et miscetur
calori, qui ex adusta regione in eandem sedem fertur: ei ef-
ficitur temperata regio, in qua sumus, quae est habitabilis.
Alterae duae inhabitabiles, sed physica ratione nobis sunt
incognitae. Prohibemur enim transire adustae regionis calorem.
Sed quia meridie brumam animadvertimus, ultra solem ma-
gnum spatium caeli vacare scimus et in contrariam nobis par-
tem eius radios ferri et quemadmodum hic, ita illic deficere,
ubi defecerunt esse frigus cum tenebris et inde aliquam par-
tem ferri in proximum locum et ex hausta regione, quae fi-
nitur brumali solstitiali circulo, in eundem pervenire vapo-
rem, et utroque mixto per intemperatam efficere regionem me-
diam frigidae et adustae. Quinque ergo sunt zonae regione caeli
terrae, duae extremae frigidae, Septentrionalis et Haustrina,
una adusta, duae temperatae inter frigidam et adustam, cin-
gentes eam et intercingentes frigidis, quarum altera antioecu-
mene vocatur. 'Via' autem 'secta per ambas' dicit signife-
rum circulum, quia a brumali obliquus ad solsitialem venit,
ita ut brumalem tangat Capricornum, solstitialem Cancro,
aequinoctialem Libra et Ariete obliquus
».
<238> Via secta per ambas: Macrobius
in Somnium Scipionis: «Locus nos admonet ut — quoniam
diximus rem quae a nullo possit refelli, utrumque tropicum
circum zodiaco terminos facere, nec umquam solem alterutrum
tropicum excedere posse vel sursum vel deorsum meando,
trans zodiacum vero circum id est trans ustam, quae tropicis
clauditur ex utraque parte incipere temperatas — quaeramus
quid sit quod ait Virgilius, quem nullius umquam disciplinae
error involvit,
duae mortalibus aegris
m<unere> c<oncessae> d<ivum>, et v<ia> s<ecta> per ambas,
o<bliquus> q<ua> s<e> s<ignorum> v<erteret> o<rdo>.

Videtur enim dicere his versibus zodiacum per temperatas
ductum, et solis cursum per ipsam fieri; quod nec opinari fas


pagina successiva »
 
p. 55