BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Phaedra » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 56

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

est, quia neutrum tropicum solis cursus excedit. Num igitur
illud attendit quod diximus, et intra tropicum in ea perusta
parte quae vicina est temperatae habitatores esse? Nam Siene
sub ipso tropico est, Meroe autem tribus millibus octingentis
stadiis in perustam a Siene introrsum recedit, et ab illa usque
ad terram cinnamomi feracem sunt stadia octingenta, et per
haec omnia spatia perustae, licet rari, tamen vita fruuntur ha-
bitantes, ultra vero iam inaccessum est propter nimios solis
ardores. Cum ergo tantum spatii ex perusta vitam ministret,
et sine dubio circa viciniam alterius temperatae, id est pedum
tantundem spatii habere per perustae fines et parem mansue-
tudinem non negetur — paria enim in utraque parte sunt omnia —
ideo credendum est per poeticam tubam, quae omnia semper
in maius extollit, dixisse viam solis sectam per temperatas,
quoniam ex utraque parte fines perustae in eo sunt similes
temperatis, quod se patiuntur habitari? An forte poetica li-
centia particulam pro simili pene particula posuit et pro 'per
ambas' 'sub ambas' dicere maluit? Nam re vera ductus zo-
diaci sub ambas temperatas ultro citroque pervenit, non tamen
per ambas; scimus autem et Homerum ipsum et in omnibus
imitatorem eius Maronem saepe tales mutasse particulas. An,
quod mihi vero propius videtur, 'per ambas' pro 'inter am-
bas' voluit intellegi? Zodiacus enim inter ambas temperatas
volvitur, non per ambas, familiariter autem 'per' pro 'inter'
ponere solet, sicut alibi quoque:
circum perque duas in morem fluminis Arctos.
Neque enim Anguis sydereus Arctos secat, sed dum et amplec-
titur et intervenit, circum eas et inter eas volvitur, non per
eas. Ergo potest constare nobis intellectus si 'per ambas'
pro 'inter ambas' more ipsius poetae dictum existimemus.
Nobis aliud ad defensionem ultra haec quae diximus non oc-
currit
».
<239> Verteret. Valerius Probus: «Id-
circo, quia hic ipse circulus XII. signa caelestia voluit. Clima


pagina successiva »
 
p. 56