BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 57

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

nostrum, hoc est in climate zonae nostrae, sic se habet, ut si-
mus ad Septentrionem ab ea parte, qua Scythia est et Riphaei
montes, cum contraria inclinatio est ad Aphrycam. Ergo hoc
sentit cum ait:
Illic, ut perhibent, a<ut> i<ntempesta> s<ilet> n<ox>
s<emper> et o<btenta> d<ensentur> n<octe> t<enebrae>...
n<os>que u<bi> p<rimus> e<quis> O<riens> a<fflavit> h<anelis>,
i<llic> s<era> r<ubens> a<ccedit> l<umina> V<esper>.

Ait enim aut aeternam esse noctem in austrina frigida regione,
quia ibi deficiunt solis radii, aut in antioecumene, cum occi-
dat sol nobis, incipere ortum, aut, cum oriatur, ibi occasum
esse
».
<242> Hic vertex. Macrobius in Somnio Sci-
pionis
: «Plene et docte adiciendo quas numquam ex hoc loco
vidimus, causam cur a nobis non videantur ostendit. Locus
enim nostrae habitationis ita positus est, ut quaedam stellae
ex ipso numquam possint videri, quia ipsa pars caeli, in qua
sunt, numquam potest hic habitantibus apparere. Pars enim
haec terrae, quae incolitur ab universis hominibus qui nos
invicem scire non possumus, ad septentrionalem verticem sur-
git, et sphaeralis convexitas haustralem nobis verticem in ima
demergit. Cum vero semper circa terram ab ortu in occasum
caeli sphaera volvatur, vertex hic qui Septentriones habet,
quoquoversum mundana volubilitate vertatur, quoniam super
nos est, semper videtur ac semper ostendit:
Arctos Oceani metuentes aequore tingi.
Haustralis contra quasi semel nobis pro habitationis nostrae
positione demersus nec ipse nobis umquam videtur nec sy-
dera sua, quibus et ipse sine dubio insignitur, ostendit. Et hoc
est quod poeta naturae ipsius conscius dixit:
Hic vertex nobis s<emper> s<ublimis>; at <illlum>
s<ub> p<edibus> St<yx> a<tra> v<idet> m<anes>que p<rofundi>
».


pagina successiva »
 
p. 57