BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Florio, John - Giardino di ricreatione » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 9

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Plutarchus ἐν τῷ Περὶ πολυφιλίας adducit ex Euripide ver-
sus inter quos et hi sunt:
ἀπό τ' ὤσασθαι καὶ ξυντεῖναι
καθάπερ πόδα νεὼς ἐπιδιδόντα καὶ προσάγοντα ταῖς χρείαις τὴν φιλίαν.

Dryadesque. «Quas alii Hamadriadas vocant,
et eas cum quercu nasci et simul interire, sed diuturnas esse.
Inde Hamadriadas dictas. Quercus enim graece appellatur δρῦς,
ἅμα
significat simul
».
Puellae. Sic Columella, nimphas invo-
cans, ait:
Huc facili gressu teneras advertite plantas.
<13> Tellus. «Campi in Thessalia sunt Petrei,
in quibus locus, nomine Petra, percussus tridente Neptumni
emisit equm, qui Scyphios vocatur. Romani autem Neptum-
num equestrem, Graeci hippicon Posidona vocant, quod exi-
stimatur princeps originis equorum, et idcirco etiam poetae
tradunt ab eo donatum equum Adrasto Ariona et Iunoni
Xanthum et Cyllaron, quos illa dederit Castori et Polluci.
Sed harum fabularum et opinionis huius initium est natura.
Nam quia animalium materia liquore constat et ei praecipue
effusa in studium constat et generatio est naturae equestris,
adeo ut equas certum sit plerumque e vento concipere, ani-
malium seminis, hoc est liquoris universi deus existimatur
Neptumnus, equorum eo magis, quod planities ei conveniens
sit, quam aquis accidit
».
<14> Caeae. «Caea in Aegaeo mari insula est,
in qua sunt urbes quattuor: Pylis, Carthea, Loessa, Ceressos.
Ibi existimatur pestilentia fuisse pecorum et armentorum gra-
vis propter interitum Acteonis. Aristaeus monstrante Apol-
line patre profectus est in insulam Caeam et ibi sacrificio facto
ante aram Iovi Isthmio constituit, qui placatis flatibus et aestu


pagina successiva »
 
p. 9