BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 58

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<244> Maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis.
«Quidam Draconem, cuius sydus inter duas Ursas,
hoc est duos Septentriones, existimant esse †Ladna, qui custo-
dierit Hesperidum mala: quidam consacratum a Minerva tra-
dunt, a quo sit educatus Erichthonius. Arctoe autem sunt duo
septentriones, quos 'metuere' ait 'aequore tingui', quod
nec occidant nec oriantur. Autumant quidam ex oceano oriri
et in oceanum occidere, quia ibi visus noster deficiat, et ubi
defecerit, orizon fiat. In alio sic:
Quinque tenent zonae c<aelum>.
In quinque zonas mundum esse divisum accipimus, quas se-
cundum clima nostri orbis sic formabimus, ut levam manum
contra ora nostra ponamus atque, ubi est pollex, ibi sit zona,
quae appellatur graece Arctice, quod in se habet Arctos, id est
Ursas, eadem latine Septentrionalis cognominatur, quod in ea
parte caeli posita est, quae vento Septentrione afflatur, eaque
pars semper supra vertitur, hoc est numquam in oceanum de-
mergitur quod etiam Homerus significavit cum ait:
Ἄρκτον θ', ἣν καὶ Ἄμαξαν ἐπίκλησιν καλέουσιν,,
ἥ τ' αὐτοῦ στρέφεται καί τ' Ὠρίωνα δοκεύει,
οἴη δ' ἄμμορός ἐστι λοετρῶν Ὠκεανοῖο.

Et Vergilius:
Arctos O<ceani> m<etuentis> ae<quore> tingi.
Nam et zona inhabitabis est propter nimios rigores. Pollu-
ci proximus digitus observabit in vicem zonae, quae graece
dicitur therinea, a nobis aestivalis, quod scilicet sol, cum in
eandem zonam declinavit, longiores dies efficit. Ibi enim sol-
stitium facit aestivum, id est VIII Kl. Iulii. Haec zona habi-
tabilis propter temperiem et multi solis et illius vicinitate zonae,


pagina successiva »
 
p. 58