BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De sensu et sensibilibus » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 59

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

quam Septentrionalem nuncupamus. Medius autem digitus
significabit zonam, quae graece dicitur ..., latine aequinoctia-
lis. Sed et sol in hanc zonam bis anno venit et totiens Libram
facit dici et noctis, id est VIII. Kl. Aprilis, octavo Kl. Octobris.
Haec zona inhabitabilis. Nam propter nimios ardores loca
subiecta habet exusta. Quartus deinde digitus significabit
zonam, quae appellatur chimerine, a nobis hyemalis, quod
scilicet, cum illam sol transcendit, hyemem facit et breviores
dies agit. Nam ibi solstitium efficit, quod est octavo Kl. Ianua-
rias. Hanc quoque zonam inhabitari credibile est, quoniam et
ipsa pari temperatura inter noton et meridiem posita est, quem-
admodum, eius supra fecimus mentionem, aestivalis inter
aequinoctialem et septentrionalem; et in hac zona si qui inha-
bitant, appellantur a nobis antichthones. Digitus minimus
habet quintam zonam appellatam 'notion', quoniam ex illa
parte cum afflat ventus, humidum facit aerem. Nam et humo-
rem colligens 'notis' dicitur. Haec plaga latine haustralis,
depressior, quam ut nobis videri possit, et ideo infra orizon-
tem descendit. Orizon autem est, quod definit sphaeram su-
periorem, qui et diem a nocte disterminat. Haec quoque prae-
sumenda inhabitabilis, propter rigores, quos patiatur necesse
est quoniam longe a sole segregatur. Circulus autem Zodia-
cus, qui λοξὸς appellatur, per tres zonas medias fertur, per
quem sol currit. Sic ergo, quoniam ad ultimas non perveniat,
frigidas relinquit, mediam zonam quoniam saepe onerat, igneam
facit. Huius zonae mentionem facit Vergilius in VII, cum
vellet ex verbis Ilionei Latino confirmare, neminem esse in
orbe toto, qui ignoraret, quanto bello Asia et Europa confli-
xisset, quandoquidem scire possent, etiam qui ultra oceanum
extimum habitarent, quique diversi plagae aequinoctiali zonam
illam quam ... diximus, incolerent, quam verisimile ab aliqui-
bus inhabitari. Sunt autem, qui hoc declarant, versus huius-
modi:
Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis
tempestas ierit campos, quibus actus uterque


pagina successiva »
 
p. 59