BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De generatione et corruptione » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 60

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis,
audiit, et si quem tellus extrema refuso
summovet oceano, et si quem extenta plagarum
quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.

Hanc tamen universam disputationem certum est Vergilium
transtulisse ab Eratosthene, cuius liber est exametris versibus
scriptus, qui Hermes inscribitur: cuius disputationis tale prin-
cipium est: .. et caetera ex ipso libro requirenda. Nam qui-
dam orbem terrarum descripserunt in formam litterae θ et
in lineamentis, quae per circuitum ambiunt litteram, formam
referunt oceani, quem recte ζωστῆρα τοῦ κόσμου dixerunt;
etiam Choerilus, cum ait ... In media autem parte linea, quae
deducitur, Atlanticum oceanum fertur transmittere, quod mare
traditur subiectum esse plagae aequinoctiali, et sic divisas esse
duas partes orbis, quarum nos habitemus eam, quae sit ab
oriente dexterior, atque esse verisimile, ut †adverso suam pari
tractu solidam gens alia hominum inhabitet. Si tamen velimus
omnem diligentiam in examinandis Homeri carminibus
adhibere, fortassis ibi quoque descriptionis huius ordinem
possimus invenire. Clipeus enim Achillis quinque orbibus in-
textus fuit, quorum sic meminit:
χαλκὸν δ' ἐν πυρὶ βάλλεν ἀτειρέα κασσίτερόν τε
καὶ χρυσὸν τιμῆντα καὶ ἄργυρον
.
Deinde:
πέντε δ' ἄρ' αὐτοῦ ἔσαν σάκεος πτύχες.
Nam examinemus colorem metallorum et conditionem zona-
rum, et poterimus nocte comparare, ut cassiteri, id est plumbi
albi, zonas dixerit Septentrionalem et Australem, ut scilicet
frigidas et cana nive oppletas, aereas autem, quae refulgent,
habentes temperaturam candoris et rutili coloris, dixerit aesti-


pagina successiva »
 
p. 60