BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<255> Deducere. Angelus: 'deducere' e
portu in mare, 'subducere' e mari in portum, ut: «subdu-
cite naves». Contra apud Graecos: κατάγω ὄταν λιμένι προ-
σίσχει, ἀνάγω ἐπὶ ἀναπλεύσεως
.
<256> Evertere. Palladius libro XI No-
vembri mense materiem ad fabricam caedi praecipit, cum luna
descrescit.
Pinum. Macrobius: «Hoc verbum de pino
tempestiva a Catone sumpsit, qui ait: 'pineam nucem cum
effodies, luna decrescente eximito post meridiem, sine vento
haustro; tum vero erit tempestiva cum semen maturum erit
'
».
<260> Properanda. A. Gellius: «Quoniam
tempus instat
».
Sereno. Hesiodus:
τῶν πρόσθεν μελέτην δὲ ἔχειν οἰκήια θέσθαι.
<261> Maturare. Cato de Re rustica:
«Quae materies semen habet, cum maturum semen habet, tum
tempestiva est
». In eodem: «Quae semen maturum non habe-
bit, cum glubet, tempestiva erit
».
Maturare. A. Gellius: «Quoniam ocium est».
Ex A. Gellio: «Mature», inquit Nigidius,
«est quod neque citius est neque serius, sed
medium quiddam et temperatum est»
. Hoc Augustus duobus
verbis graecis exprimebat σπεῦδε βραδέως unde et Virgilius
'properare' et 'maturare', tum quam plane dissonantia se-
paravit, unde et praematurum dicitur. Haec plenius A. Gel-
lius.


pagina successiva »
 
p. 62