BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De sensu et sensibilibus » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 63

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<262> Cavat arbore. Cato De re rustica:
«Cum tempestates pluviaeque fuerint, quae opera per imbrem
fieri potuerint: dolia lavari, picari, villam purgari, funes sar-
ciri, novos fieri, centones, cuculionesve familiam oportuisse
sarcire. Per ferias fossas veteres tergere, viam publicam mu-
niri, vepres recidi, hortos fodiri, pratum purgari, virgas vin-
ciri, spinas runcari cremarique, munditias fieri et cetera
».
<263> Acervis. Livius libro XXI: «Ita-
que ingens cohacta vis navium, lintriumque temere ad vici-
nalem usum paratarum. Novasque alias primum Gallii in-
cohantes cavabant ex singulis arboribus
».
<265> Amerina. Cato: «Corbulas Ame-
rinas quattuor
». Columella libro 5°: «Putant tamen tria esse
genera praecipue Graecae, Gallicae, Sabinae salicis, quam plu-
rimi vocant Amerinam
». Et idem: «Amerina salix gracilem
virgam et rutilam gerit
».
<268> Quippe. Columella libro 2°: «Sed cum
tam ocii quam negocii rationem reddere maiores nostri cen-
suerint, nos quoque monendos esse agricolas existimamus,
quae feriis facere quaeque non facere debeant. Sunt enim, ut
ait poeta, quae
festis exercere d<iebus>
F<as> et i<ura> s<inunt>: r<ivos> d<educere> n<ulla>
R<eligio> v<etuit>, s<egeti> p<raetendere> s<aepem>
I<nsidias> a<vibus> m<oliri>, i<ncendere> v<epres>
B<alantum>que g<regem> f<luvio> m<ersare> s<alubri>.

Quamquam pontifices negent segetem feriis saepiri debere;
vetant quoque lanarum causa lavari oves nisi propter medici-
nam. Virgilius quod liceat feriis flumine abluere gregem prae-
cepit et idcirco addit 'fluvio mersare salubri', id est salutari;
sunt enim vitia, quorum causa pecus utile sit lavare. Feriis
autem ritus maiorum etiam illa permittit: far pinsere, faces


pagina successiva »
 
p. 63