BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Biblia, 4 Rg » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 65

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<273> Oleo. Varro: «Greges fiunt fere mer-
catorum, ut eorum qui e Brundusio aut Apulia asellis dossua-
riis comportant ad mare oleum aut vinum itemque frumentum
aut quid aliud
».
Aselli. Cato: «Boves feriis coniungere
licet. Hoc licet facere: trahant ligna, fabalia, frumentum, quod
non daturus eris. Mulis, equis, asinis feriae nullae, nisi in fa-
milia sunt
».
Columella libro octavo: «Saepe etiam, ut
celeberrimus poeta memorat:
... tardi c<ostas> a<gitator> a<selli>
v<ilibus> a<ut> o<nerat> p<omis> l<apidem>que r<evertens>
i<ncussum> aut a<trae> m<assam> p<icis> u<rbe> r<eportat>
».
<276> Hos dies et Hesiodus enucleatius
exsequitur.
Plinius libro 18, cap. 47.
Hesiodus in Operibus et diebus:
Πρῶτον ἕνη τετράς τε καὶ ἑβδόμη ἱερὸν ἦμαρ·
τῇ γὰρ Ἀπόλλωνα χρυσάορα γείνατο Λητώ
.
<277> Orcus. Hesiodus:
Πέμπτας δ' ἐξαλέασθαι, ἐπεὶ χαλεπαί τε καὶ αἰναί·
ἐν πέμπτῃ γάρ φασιν Ἐρινύας ἀμφιπολεύειν
Ὅρκον τινυμένας, τὸν Ἔρις τέκε πῆμ' ἐπιόρκοις.

<279> Coeumque Iapetumque creat saevumque Typhaea.
Hesiodus in Theogonia:
Αὐτὰρ ἐπεὶ Τιτῆνας οὐρανοῦ ἐξέλασεν Ζεύς,
ὁπλότατον τέκε παῖδα Τυφωέα Γαῖα πελώρη
Ταρτάρου ἐν φιλότητι διὰ χρυσῆν Άφροδίτην·


pagina successiva »
 
p. 65