BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 10

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

qui necabant pecora et armenta, liberavit ea. Ipse autem post
excessum vitae imperante oraculo Apollinis ab immorantibus
ei insulae relatus est in numerum deorum appellatusque est
Nomius et Egaros, quod et agresti studio et cura pecorum ar-
mentorumque non mediocriter profuerat hominibus. Tra-
ditur haec historia a Varrone Atacino. Dum<eta> et aspera loca
et montosa dicuntur
».
<16> Lycaei. Mons Ar<cadiae>.
<17> Pan. «Pana Inuum Latini interpretantur,
cuius relligionem Italiae fertur intulisse Evander. Sed credi-
tur propter duo argumenta sub eius numine et vocabulo Iupi-
ter coli, id est mundus, quorum unum est, quod Pan graece
significat 'omne', id est universam naturam, alterum, quod
inuleagineae pellis, qua tegitur, maculis imitetur stellas
».
Maenala. Mons Ar<cadiae>.
<18> Tegeaee. «Tegea Arcadiae oppidum, cuius
nomine est in Thuscia ab exulibus Arcadiae urbs condita
».
Minerva. «Putant eam quidam et Neptumnum
contentionem de Athenis habuisse, utrius urbs esset nomine.
Neptumnum tridente percussisse arcem et inde prosiluisse
aquam salsi haustus, et hodie fontem in ea arce Neptumni
appellari. Minerva ictu cuspidis indidem oleam provocasse,
quae quia utilior esset hominibus, ei cessisse Athenas
».
Epigramma de olea in quam vites correp-
serunt:
Παλλάδος εἰμὶ φυτόν· Βρομίου τί με θλίβετε κλῶνες
αἴρετε τοὺς βότρυας· παρθένος οὐ μεθύω.

<19> Puer. «Quidam putant Triptolemum Atti-
cum dici, quem in volucri curru tradunt poetae fruges terris
reddidisse; quidam Bizeser, qui primus iunctis existimatur ad
arandum usus. Sed constat multis annis ante et fruges in Ae-
gypto inventas esse et arasse primum Osyrim duobus bubus,


pagina successiva »
 
p. 10