BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 68

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

nonnullis imperite reprehenduntur imitatus sit. Ut sunt ace-
phali: 'Arietat in portas' et 'parietibus textum
cecis iter
' et similia. Ut est qui in medio versu
breves syllabas pro longis habent:
... et duros obice postes;
consilium ipse pater et magna incepta Latinus.
Syllabae longiores sunt: 'quin protinus omnia',
'Vulcano decoquit humorem' et 'spumas mi-
scent argenti ac sulphura
' et 'arbutus horrida'
.
<299> Nudus. Hesiodus:
γυμνὸν σπείρειν, γυμνὸν δὲ βοωτεῖν,
γυμνὸν δ' ἀμᾶσθαι
.
Hyems. Iuxta illud Hesiodium:
Ἐν θυμῷ δ' εὖ πάντα φυλάσσεο· μηδέ σε λήθοι
μήτ' ἔαρ γιγνόμενον πολιὸν μήθ' ὥριος ὄμβρος.
Πὰρ δ' ἴθι χάλκειον θῶκον καὶ ἐπαλέα λέσχην
ὥρῃ χειμερίῃ, ὁπότε κρύος ἀνέρα εἴργον
ἰσχάνει, ἔνθα κ' ἄοκνος ἀνὴρ μέγα οἶκον ὀφέλλῃ
.
<305> Quernas. Propter sues.
<306> Et lauri bacas. Quo oleum laurinum
confiat.
Myrta. Nam ex hiis et vinum myrtite et
oleum faciunt, cuius apud Palladium est ratio libro 2.
<308> Auritosque. Macrobius: «'Auritos
lepores' non Maro primus usurpat, sed Afranium sequitur,
qui in prologo ex persona Priapi ait:
nam quod vulgo praedicat
aurito me parente natura, non ita est
».


pagina successiva »
 
p. 68