BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 69

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Horatius:
blandum et auritas fidibus canoris
ducere quercus
.
Et in Arte amandi Ovidius:
In caput aurito cecidit delapsus asello.
Et in Plauti Asinaria:
auritum gregem.
<309> Balearis. Probus: «Baleares insulae
continuant Hispaniam ubi optimi funditores
».
<317> Fragili. Et Columella in 2° libro
De agricolatione cum de ordeo agit, quod rustici hexastichum,
quidam etiam cantherinum vocant, sic scribit: «Nam et fragili
culmo et nulla vestitum palea granum eius celeriter decidit
».
M. Manilius Astronomicon libro III:
cum Cererem fragili properat destringere
culto campus
etc.
<318> Plinius libro 18: «Transire convenit
ad reliqua tempestatum praesagia, quoniam et hoc placuisse
Virgilio magnopere video, siquidem in ipsam messem saepe
concurrere proelia ventorum damnosa imperitis refert. Tradunt
enim eundem Democritum metente fratre eius Damaso ar-
dentissimo aestu orasse ut reliquae segeti parceret raperetque
desecta sub tectum, paucis mox horis saevo imbre vaticina-
tione approbata
».
Plinius libro 18, cap. 50.
<319> Hesiodus:
πολλὰς δὲ δρῦς ὑψικόμους ἐλάτας τε παχείας


pagina successiva »
 
p. 69