BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De generatione et corruptione » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 71

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<336> Seneca 66. Plinius libro 18, cap. 38.
<337> Cyllenius. Valerius Probus: «Omnibus
stellis sol et lumen dat et calorem. Infra solem autem Veneris
stella est, tribus hemitoniis subposita intercedentibus. Supe-
rior sole Martis stella est, quae Pyrois appellatur, tono inter-
cedente altior. Inde hemitono superior est Iovis stella, quae
appellatur Phaethon. Summa est Saturni, quae propior est
cristallo, hoc est gelu, in ea deficit calor solis. Rapit enim eum
ad se †epiroi, quae stella ardore suo horrorem a frigore Satur-
nio venientem in Iovem temperat. Cyllenius autem Mercurii
stella est, quae duobus tonis infra Saturnum est et vocatur
Stilbon. Ait ergo observandum esse agrestibus, ut vitare pos-
sint tempestates, occasus stellarum et in quo quaeque sit si-
gno
».
<339> Porphyrio. Horatius:
Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis.
<341> Hesiodus:
τῆμος πιόταταί τ' αἶγες, καὶ οῖνος ἄριστος.
<342> Idem:
ἐπὶ δ' αἴθοπα πινέμεν οἶνον,
ἐν σκιῇ ἑζόμενοι
.
<343> Adoret. Cerealibus enim quae Aprili
mense celebrabantur, ut in 4° Fastorum asserit Ovidius, sic
faciebant. Ovidius:
Bos aret; ignavam sacrificate suem.


pagina successiva »
 
p. 71