BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 72

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<344> Cui tu lacte favos et miti dilue Baccho.
Ex Macrobio: Cereri vinum non libari ostendit
Plautus, qui in Aulularia ait:
Cererin, mi Strobulie, hi sunt facturi nuptias?
quia temeti nihil allatum video
.
«Poeta autem aeque in rebus doctrinae et in verbis sectator
elegantiae, sciens quod ad XII Kl. Ianuarias Herculi et Cereri
faciunt sue praegnante panibus mulso, adiecit: 'miti Baccho favos
dilue
', scilicet mitescere vinum dicens, cum mulsum coeperit
fieri. Nam 'mite' hic vinum ita dixit ut alibi ait 'domitum':
et durum Bacchi domitura saporem
»
Cato in libro De re rustica: «Priusquam mes-
sem facias, porcam praecidaneam hoc modo fieri oportet: Ce-
reri porca praecidanea porcam feminam, prius quam hasce
fruges condantur, far, triticum, ordeum, fabam, rapicium se-
men. Thure, vino, Iovi, Iano, Iunoni praefato, priusquam por-
cam feminam immolabis. Iano struem commoveto sic: 'Iane
pater, te hac strue commovenda bonas preces precor, uti sies
volens propitius mihi liberisque meis domo familiaeque meae'.
Mactus hoc ferto. Fertum Iovi movete et mactato sic: 'Iupiter,
te hoc ferto obmovendo bonas preces precor, uti sies volens
mihi liberisque meis domo familiaeque meae vicinis hoc ferto'.
Postea vinum Iano dato sic: 'Iane pater, uti te strue commo-
venda bonas preces bene precatus sum, eiusdem rei ergo
macte vino inferiori esto'. Postea porcam praecidaneam imo-
lato. Ubi exta poriecta erunt, ita moveto: struem commoveto
mactatoque item, uti prius feceris; item Iano vinum dato et
Iovi vinum dato, item uti prius datum ob struem obmovendum
et fertum libandum. Postea Cereri exta et vinum dato
». Haec
Cato.


pagina successiva »
 
p. 72