BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ammonius Hermiae - In quinque voces Porphyrii commentarii » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 73

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Angelus: hunc autem morem de quo hoc
loco Virgilius meminit, plenius multo explicat Tibullus:
Quisquis — inquit — adest, valeat; fruges lustramus et agros,
ritus ut a prisco traditus extat avo.
Bacche, veni, dulcisque tuis et cornibus uva
pendeat; et spicis tempora cinge, Ceres.

Deinde subiicit:
Cernite, fulgentes ut eat sacer agnus ad aras
vinctaque post olea candida turba comas.

Ex his verbis colligimus nihil prohibere quin 'miti Baccho'
dativi sit casus, hostia autem non magis sit agnus quam por-
ca, nec re differre olea ne coronarentur an quercu. Idem paulo
post:
Turbaque, vernarum, saturi bona signa coloni
ludet et ex virgis exstruet ante casas
,
quod noster dixit:
det motus incompositos.
Statimque subiicit:
Nunc mihi fumosos veteris proferte Phalernos
consulis et Chio solvite vincla cado,
vina diem celebrent; non festa luce madere
est rubor, errantes et male ferre pedis.

Equidem ego ad Macrobii sententiam vix accedo, qui ex ver-
bis Plauti coniectat non libari vinum Cereri et mulsum intelli-
gendum. Nam sive dativi casus accipis 'miti Baccho', habes
auctorem Tibullum, sive simpliciter pro vino, non deest etiam


pagina successiva »
 
p. 73