BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Liber spectaculorum » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 74

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


gravis auctor Cato, qui in porca praecidanea 'Postea', in-
quit
'Cereri exta et vinum dato'. Nec te impediat Plauti
auctoritas; potes enim ex antiquo proverbio dictum accipere:
'  Sine Cerere et Baccho friget Venus'. Qui ergo cocus vinum
non attulisset, is venerandissimo deo fraudare videbatur, et
Cereri nuptias facturus tantum, quod obsonium ferret. Neque
sit quisquam qui neget Tibullum hoc idem ambarvale descri-
bere. Nam ipse vere fieri ostendit, quod ex eo potes versu
probare:
fruges lustramus et agros.
<345> Hostia. Varro De re pecuaria: «Sus
graece dicitur ὗς, olim θῦς ab illo verbo dictus quod dicitur
θύειν, quod est immolare. A suillo enim pecore et genere im-
molandi initium primum sumptum videtur, cuius vestigia,
quod initiis Cereris porci immolantur, et quod initiis pacis,
foedus cum feritur, porcus occiditur et quod nuptiarum initio
antiqui reges et sublimes viri in Ethruria in coniunctione
nuptiali nova nupta et novus maritus primum porcum immo-
lant. Prisci quoque Latini, etiam Graeci in Italia idem facti-
tasse videntur. Nam et nostrae mulieres, maxime nutrices, na-
turam qua feminae sunt, in virginibus appellant porcum, et
Graeci Χοῖρον significantes esse dignum insigne nuptiarum
».
«Praecidaneae hostiae», ut A. Gellius
ait
, «dicuntur quae ante sacrificia solemnia pridie ceduntur.
'Porca' etiam 'praecidanea' appellata, quam piaculi gratia
ante fruges novas captas immolari Cereri mos fuit, si qui
familiam funestam aut non purgaverant aut aliter eam rem,
quam oportuerat, procuraverant
».
<352> Aratus:
πάντα γὰρ οὔπω
ἐκ Διὸς ἄνθρωποι γινώσκομεν, ἀλλ' ἔτι πολλὰ


pagina successiva »
 
p. 74