BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iuvenalis, Decimus Iunius - Saturae » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 11

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

quorum nomina nunc sunt sacra sub eis, qui relligionis causa
eodem vocabulo appellati coluntur, Apis, Mnei, quorum alte-
rum Memphitae colunt, Apim, alterum Heliopolitae, Mnei
».
<20> Silvane. Probus: «Sylvanum quidam sic
ortum ferunt. Crathis pastor in Italia cum iuxta flumen quod-
dam pasceret capellas et unam earum soleret incurrere, hoc
est libidini suae in ea serviret et obdormisset in ripa sedens
somnique pondere caput quasi deiectum subinde nutaret,
caper, qui solebat eam capellam salire, impetu in eum facto
cerebroque eius cornibus disiecto abiecit eum in flumen, quod
in facti nomine Crathis est appellatum. Cum autem ex ca-
pella puer esset natus, cuius pars inferior erat caprina, eum-
que dominus educaret augeretque eius rem familiarem, ut eum
animadvertit adultae esse aetatis educator, timens, ne feritas
eius noceret suis, clam eum tollit in sylvas et ibi destituit.
Quem quia in sylva primum agrestes conspexerant, ut deum
venerati Sylvanum appellaverunt
».
<25> Urbis. Ex A. Gellio: interrogatus Pro-
bus 'urbis' ne an 'urbes' dicendum esset, «non finitiones»,
inquit, «illas praerancidas spectaveris, sed aurem interroga,
quo pacto Virgilius suam aurem percontatus est, qui diversis
locis 'urbis' et 'urbes' dixit consilio arbitrioque usus auris.
Nam in primo Georgicon, quem ego», inquit, «librum manu
ipsius correctum legi, 'urbis' per 'i' litteram scripsit. Verba
e versibus eius haec sunt:
urbisne invisere, Caesar,
terrarum ne velis curam
.
Verte enim et muta, ut 'urbes' dicas: insipidius nescio quid
facies et pinguius. Contra in 3° Aeneidos 'urbes' dixit per 'e'
litteram:
centum urbes habitant magnas.
Hic item muta, ut 'urbis' dicas: nimis exilis vox erit et
exanguis; tanta quippe iuncturae differentia est in consonantia


pagina successiva »
 
p. 11