BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - De lingua latina » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 79

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Cicero in Prognosticis ex libro De divi-
natione
:
«Vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae,
cum clamore paratis inanis fundere voces
absurdoque sono fontis et stagna cietis
.
Quis est, qui ranunculos hoc videre suspicari possit? Sed inest
in ranis et ranunculis natura quaedam significans aliquid per
se ipsa satis certa, cognitioni autem hominum obscurior
».
Querelam. Horatius:
Queruntur in silvis aves.
Hoc loco Porphyrio ait veteres omnium animalium voces
praeterquam hominis querelas dixisse, ut de ranis. Et alibi
atque omne querelis
impleri nemus

de bubus.
Et cantu querulae rumpunt arbusta cicadae.
Columella:
Perpetitur querulae semper convicia ranae.
<379> Saepius. Aratus:
θᾶσσον ἀνηνέγκαντο· καὶ ἀθρόως ὦφθεν ἴουλοι
<380> Bibit. Aratus:
ἢ διδύμη ἔζωσε διὰ μέγαν οὐρανὸν ἶρις.
<380 sq.> Angustum formica terens iter et bibit ingens


pagina successiva »
 
p. 79