BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 83

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

σωμάτων καὶ διάβασιν εὐχερῆ καὶ πλείονα· δῆλον δὲ τοῦτό ἐστιν ἐκ
τοῦ καὶ ἐν καθαροῖς καὶ αὐγέσιν ὕδασιν ἐν ἐμβάσεσιν οὖσιν ὁρᾶν μᾶλ-
λον καθαρὰ καὶ φαιδρότερα τὰ ἐγκείμενα σώματα, ἐν δὲ παχέσι καὶ
ὑλώδεσι μηδ' ὅλως ὁρᾶν ἢ ἀμυδρῶς ὁρᾶν αὐτά.

Ex problematis Alexandri Aphrodisii.
Aratus de stellis in signis serenitatis:
πολλοὶ γὰρ κομόωσιν ἐπ' αὐχμηρῷ ἐνιαυτῷ.
<397> Tenuia. Angelus: Pompeius in Dona-
tum
poni ait 4 breves pro duabus longis; sed hoc non nisi in
verbis in quibus 4 ipsae syllabae collisae faciant tres et hae tres
positione faciant longam superiorem. Ergo ten/uia, potest legi
ut sit prima syllaba 'ten' quam 'u' consonans excipiat. Idem
fieri dicit posse in illo 'Arietat in portas' et
'genua labant'quae resolutio est spondei ut
in illo 'fluviorum rex Eridanus'.
Aratus:
μηδ' ὅτε νηνεμίῃ κεν ἀράχνια λεπτὰ φέρονται
<399> Halcyones. Valerius Probus: «Varia
est opinio harum volucrum originis. Itaque in altera sequitur
Ovidius Nicandrum in altera Theodorum. Putatur enim Ceyx,
Luciferi filius, cum Halcyone, Aeoli filia, mutatus in has vo-
lucres. Idem refert Halcyonem, Scyronis filiam, latronis attici,
Polypenonis filii, cum pater ei praeciperet, ut quaereret ma-
ritum, arbitrata permissum sibi, ut concumberet cum quibus
vellet, ab irato patre deiectam in mare, mutatam in hanc vo-
lucrem. Idcirco autem dilectas Thetidi dicit has aves, quod per
septem dies, quibus excludunt foetus, in mari tranquillitas est,
ut tuta sit navigatio
».
Columella XII: «VIII Kl. Martii Sagicta
crepusculo incipit oriri, variae tempestates: Halcyonei dies vo-


pagina successiva »
 
p. 83