BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 12

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

vocum proximarum. Praeterea idem Virgilius 'turrim' di-
xit non 'turrem' et 'securim' non 'securem':
turrim in praecipiti stantem,
et:
incertam excussit cervice securim.
Quae sunt, opinor, iucundioris gracilitatis, quam si suo utrum-
que loco per 'e' litteram dicas»
. Haec de Probo gramma-
tico relata ab A. Gellio. Ipse adnotasse se subiicit Virgilium
'tris' et 'tres' posuisse eodem loco ea iudicii subtilitate, ut
si aliter dixeris mutaverisque et aliquid tamen auris habeas,
sentias suavitatem versus cedere. Versus ex X hi sunt:
tres quoque Threicios Boreae de gente suprema
et tris, quos Idas pater et patria Ismara misit
.
'Tris' hic, 'tres' illic; pensicula et modulare utrumque: re-
peries suo quidque in loco sonare aptissime. Eadem quoque
subtilitate:
haec finis Priami fatorum
et:
quem das finem, rex magne, laborum?
Sic Ennius:
capitibus nutantis pinos rectosque cupressos
recte dixit. Firmior ei, credo, et viridior sonus visus est 're-
ctos' dicere 'cupressos' quam 'rectas'. Contra idem in An-
nali
duodevicesimo «aere fulva» vero dixit,
non 'fulvo', non ob id solum, quod Homerus ἠέρα βαθεῖαν
dicit. Sic Cicero in Verrinis
'fretu' et 'peccatu' non 'freto' et 'peccato' dixit. Lucre-


pagina successiva »
 
p. 12