BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aretino, Pietro - Allo Albicante » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 90

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<454> Sin. Idem Aratus:
καὶ δὴ δυομένου τετραμμένος ὴελίοιο.
Ἢν μὲν ὑποσκιάῃσι μελαινομένῃ εἰκυῖα
ἠέλιον νεφέλη, ταὶ δ' ἀμφί μιν ἔνθα καὶ ἔνθα
ἀκτῖνες μεσσηγὺς ἑλισσόμεναι διχόωνται,
ἦ τ' ἂν ἔτ' εἰς ἠῶ σκέπαος κεχρημμένος εἴης.

<463> Unde Cicero in Consulatu suo:
Quid curo Phoebi fax tristis nuntia belli etc.
<465> Angelus: unde illud Accii in Bruto
super Tarquinii Superbi somnium:
exin prostratum terra graviter saucium
resupinum in coelo contueri maximum ac
mirificum facinus, dextrorsum orbem flammeum
radiatum solis linquier cursu novo.

<469> Angelus: tota haec descriptio de-
torta est ex libro Ciceronis qui De suo consulatu est. Quin
et locos quosdam eius locis virgilianis referre est, ut hic.
<475> Motibus:
Aut cum se gravido tremefecit corpore tellus?
Iam vero variae nocturno tempore visae
terribiles formae belli motusque monebant.

<488> Cicero De consulatu suo:
Vidisti et claro tremulos ardore cometas.


pagina successiva »
 
p. 90