BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 13

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

tius item auribus inserviens 'funem' feminino genere ap-
pellavit:
haud, ut opinor, enim mortalia saecla supernae
aurea de caelo demisit funis in arva
.
Et Cicero 'antistitas' non 'antistites'. «Quod qui non sen-
tiunt
», inquit idem ipse M. Cicero, cum de nu-
merosa et apta oratione dissereret, «quas auris habeant aut
quid hominis in his simile sit, nescio
». Contra, cum Probus
idem instantius ab eodem interrogatus cur aliud alio loco
rectius potiusque esse diceret, «Noli», inquit iam commo-
tior, «noli nimium laborare, utrum istorum debeas dicere
'urbis' an 'urbes'. Nam cum id genus sis, quod video, ut
sine iactura tui pecces, nihil perdes, utrum dixeris»
.
<28> Materna. «Myrthus est arbuscula Ve-
neris subiecta tutelae. Caesar autem Iulius quia trahit ab Aenea
genus, idcirco 'materna' myrtus dicta est a Vergilio
».
<30> Thyle. «Superior sensus declarat ambigi
inter deos, utrum Iovi succedere debeat Caesar, frugum tem-
pestatumque arbiter futurus agrestibus et omnibus urbibus
venerabilis; sequens, an etiam Neptumno, qui ei det Amphi-
tritem, uxorem Neptumni, futuram Thetys mater. Insulae sunt
in oceano Septentrionali iunctae Brytanniae ultimis partibus
Orcades, quarum ultima est Thile. Significat ergo, hanc quo-
que servituram Caesari consecuturo honores caelestes
».
<32> Tardis. «Ideo, quia domicilium Saturni
tradant astrologi Libram, quod est signum aequitatis, cuius
mensis est biennii et sex mensium, cuius loco futurum Cae-
sarem dicit. Chelas dicit Scorpionis brachia; Erigonem dicit
Virginem, cui Iustitia, Astrei filia, quae cum morata esset
aureo et argenteo saeculo cum hominibus, ferreo saeclo se
recepit in caelum, quia ultra in terris sedem non habuerit nec
substinuerit se hominum miscere sceleribus. Erigone autem
Icari fuit filia, pastoris attici, quae relata est in numerum sy-


pagina successiva »
 
p. 13