BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Diogenes Laertius - Vitae philosophorum » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 93

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium



Liber secundus

1 Hactenus. Columella libro 4°: «Hactenus
arvorum cultus, ut ait praestantissimus poeta. Nihil enim
prohibet nos, P. Silvine, de iisdem rebus dicturos celeber-
rimi carminis auspicari principio. Sequitur arborum cura, quae
pars rei rusticae vel maxima est
».
<2> Bacche. Valerius Probus: «Bacchari
est furere. Inde et Bacchae dicuntur, quae per furorem sacra
Liberi Patris celebrant, et ipse Bacchus vocatur a furore, quem
incutit cultoribus suis. Idem Leneus dicitur, torcularis nomine
graeco, nam Λῆνον appellant torculum
».
<5> Columella:
Cum satur autumnus quassans sua tempora pomis
sordidus et musto spumantis exprimet uvas
.
<8> Coturnis. Valerius Probus: «Coturni
sunt calciamentorum genera venatorum, quibus crura etiam
muniuntur; cuius calciamenti effigies est in simulacris Liberi
et Dianae
».
<10> Namque. Columella libro tertio: «Pla-
cet igitur, sicuti Virgilio, nobis quoque duo esse genera sur-


pagina successiva »
 
p. 93