BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

culorum; quorum alterum sua sponte gignitur, alterum cura
mortalium procedit. Illud, quod non ope humana provenit,
materiae est magis aptum: hoc cui labor adhibetur, idoneum
fructibus
».
Hominum. «Earum species diversae et multi-
formes sunt. Quippe varii generis sicut auctor idem refert:
nullis hominum cogentibus ipsae
sponte sua veniunt
;
multa etiam nostra manu sata procedunt. Sed quae non ope
humana gignuntur, silvestres ac ferae, sui cuiusque ingenii
poma vel semina ferunt; at quibus labor adhibetur magis aptae
sunt frugibus
».
<16> Quercus. Valerius Probus: «Exi-
stimant in Dodonaei Iovis oraculo quercum votalem fuisse,
ex qua lignum †Minervae ut argonautis futura praediceret
».
<17> Pullulat. Lucretius inde 'pullorum exa-
mina
' ait.
Quas scilicet soboles agricolae vocant, ut
est apud Columella, easdem in vitibus rustici etiam suffra-
gines et nepotes.
<18> Parnasia. Valerius Probus: «Quia su-
biecta est Apollinis tutelae, cuius oraculum Delphicum Parnaso,
monti Phocidis, subest
».
Cerasis. Val. Probus: «Ex urbe Ceraso,
quae est in Ponto, Lucullus, qui oppugnavit Mithridatem,
transtulit arboris genus, quod fert cerasia poma: ipsam autem
oppidi nomine cerasum vocavit pomum cerasium
».
<19> Subiicit. Angelus: inter cetera et
hunc locum observat A. Gellius negatque 'subiicit' longa
praepositione pronuntiari oportere, cum 'ii' duplex positum
longam reddat.
<23> Hic plantas. Et Varro semina fere


pagina successiva »
 
p. 94