BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 95

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


ait quattuor esse generum, «quae transferuntur e terra in ter-
ram: per se a natura, alia ex industria, ut faciunt viviradices,
quae ex arboribus dempta dimittuntur in humum, quae inse-
runtur ex arboribus in arbores
».
<29> Cacumen. Genus propagationis.
Palladius libro 3°: «Hoc etiam mense
propagandae sunt vites, sed vetus et exesa vinea, cuius dura-
menta longe processerint, ut Columella dicit, mergis melius
reparabitur quam si infossione totius corporis obruatur. Quod
agricolis certum est displicere. Mergum dicimus quotiens ve-
lut arcus supra terram relinquitur alia parte vitis infossa. Nam,
ut ait Columella, cum totae stratae sunt, plurimis radicibus to-
tius corporis fatigantur. Mergi vero post biennium reciduntur
in ea parte quae supra est, et in loco iustas vites relinquunt.
Sed, ut agricolae asserunt, post biennium si recidas, plerum-
que infirmas habent radices et repente simul pereunt
».
<32> Alterius. Cicero in libro De senectute
nihil ait solertius insitione invenisse artem agricolarum.
Impune. Angelus: non enim ex iure manum
consertum vocantur, quod in alienam possessionem irruerint,
aut quia, ut Palladius inquit:
Ipse poli rector, quo lucida sydera currunt,
quo fixa est tellus, quo fluit unda maris,
cum posset mixtos ramis inducere flores,
et varia gravidum pingere fronde nemus,
dignatus nostros hoc insignire labores,
naturam fieri sanxit ab arte novam.

νηποινά.
<33> Mutatamque:
Insita proceris pergit concrescere ramis
et sociam mutat malus amica pirum
.


pagina successiva »
 
p. 95