BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<34> Lapidosa. Columella:
aut pruni lapidosis obruta pomis.
<36> Macrobius: «Figurate».
<37> Valerius Probus: «Thracia vino ferti-
lis, cuius regionem quandam... appellat Homerus. Aliter: op-
pidum est Ismarus, quod expugnavit Ulysses, cum a Troia
discederet, et victor vinum accepit a Marone, cuius pater Ca-
petus traditur, quod Cyclopi dedit. Eius autem tanta vis exi-
stimatur, ut unum metron vini viginti etiam metra substineat
aquae. Ergo quia tam efficax est natura in vino Thraciae, prae-
cepit eam conserendam vitem
».
<38> Taburnum. «Taburnus mons est
Apuliae regionis, quae fertilis est oleae
».
<43> Homerus in II Iliados:
οὐδ' εἴ μοι δέκα μὲν γλῶσσαι, δέκα δὲ στόματ' εἶεν,
φωνὴ δ' ἄρρηκτος, χάλκεον δέ μοι ἦτορ ἐνείη
.
<45> Seneca 72, in 7 De beneficiis.
<47> Sponte. Columella libro XIII: «Ne-
que suae spontis aquam ministrari patitur
». Cornelius Celsus in
libro De medicina: «Sanus homo qui suae spontis est».
<51> Macrobius: «Figurata locutio».
<55> Priscianus in V. «'Arbor' etiam,
quod inter feminina iure adnumeratur, quod 'mater' quoque
dicitur proprii fetus unaquaeque arbor auctore Virgilio, qui
in II Georgicon ostendit dicens: «parva etc.».
Unde specialia quoque uniuscuiusque arboris nomina feminina
sunt, excepto 'oleastro', quod tam forma terminationis quam
declinatio prohibuit esse femininum. Nam 'siler' non est
inter arbores ponendum, sicut nec 'rubus'
».


pagina successiva »
 
p. 96