BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Triumphi » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 97

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<58> Seneca 65 libro XII epistula prima.
<59> Figurate.
<60> Racemos. Columella libro 4: «Nec
dubium quin gemmae cacumini proximae, quae sunt infecun-
dae, in eo relinquantur, ex quibus pampinis pululant vel ste-
riles vel certe minus feraces, quos rustici vocant racemarios
».
<63> Sed truncis oleae. Idest taleis sive cla-
volis. Plinius libro 17, cap. 13.
<63> Propagine. Columella libro 3°: «Pro-
pagationis genera sunt tria in usu maxime. Unum quo virga
edita a matre sulco committitur, alterum quo ipsa mater pro-
sternitur, atque in plures palos suas virgas dividitur, tertium
quo vitis scinditur in duas vel tres partis, si diversis ordini-
bus deducenda est
».
Ovidius primo Metamorphoseon:
sed ut illa propago
contemptrix superum
.
Ubi nota primam syllabam brevem, cum sit hic longa.
<64> Myrtus. Valerius Probus: «Insula
est Cyprus tota Veneri sacra, in qua est oppidum Paphos, a
quo Paphiam myrthum appellai arbusculam, quae Veneris
tutelae subiecta est
».
Respondent. Columella libro 2°: «Quippe
idem iactum autumno melius respondet
». Idem: «Melius ta-
men respondet si clementia hyemis permittit cum seminatur
circa Idus Ianuarias
». Item: «Densa tamen humo saepe com-
mode respondet
».
<66> Fraxinus herculeaeque arbos frondosa coronae.
Valerius Probus: «Populus, quia Herculis


pagina successiva »
 
p. 97