Poliziano, Angelo
Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium
tutelae existimatur subiecta: testatur in Aeneide Vergilius di-
cens:
Dixerat, herculea bicolor cum populus umbra
velavitque comas foliisque innexta pependit
».
<69> Ex fetu
. Palladius:
Arbuteas frondes vastae nucis occupat umbra
pomaque sub duplici cortice tuta refert.
Idem de piro:
Et steriles spinos et inertem fetibus ornum
dotat et ignotum cogit amare decus.
Nucis. Iuglandem nucem significat, quae
ut Palladius libro 2° ait «inseritur, ut plerique, mense Fe-
bruario in arbuto, sed melius in trunco, ut aliqui, et in se
».
Plinius libro 15, cap. 16.
Inseritur vero ex fetu nucis arbutus horrida
.
Ex Macrobio: ad Homeri imitationem versus lon-
giusculos una syllaba non respuit ut alibi:
Vulcano decoquit humorem
.
Columella libro 3: «Tria autem genera
insitionum antiqui tradiderunt: unum, quod resecta et fixa
arbore recipit insertos surculos, alterum, quod resecta inter
librum et materiam admittit semina, quae utraque genera
verni temporis sunt; tertium enim, quo ipsas gemmas cum
exiguo cortice in partem sui delibratam recipit, quam vocant
agricolae emplastrationem
», hoc genus aestatis.
Palladius de insitione:
Principio multa species industria sollers
protulit et doctam iussit inire manum,
pagina successiva »
p. 98