BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Valerius Flaccus, Gaius - Argonautica » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 99

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

nam quaecumque virens alienis frondibus arbos
comitur, his discit credita ferre modis:
aut nova discreto figuntur germina libro
aut aliud summo robore fissa caput
aut virides oculos externi gemma tumoris
accipit et lento stringitur uda sinu.

Idem de amygdalo:
castaneamque trucem depulsis cogit echinis
mirari fructus laevia poma sui.

Idem de moro:
fraxinus huic avidae confert sua membra sorori
et metuit fetus sparsa cruore novos.

Idem de malo cydoneo:
roboris externum succum aspernata superbit,
scit tantum nullo crescere posse decus
.
<71> Ornusque. Palladius libro 3: «In-
seritur autem pirus agresti, malo, ut nonnulli, etiam amygdalo
et spinae, ut Virgilius orno et fraxino et Cydoneo ut aliqui et
Punico sed fixo ligno
».
Incanuit. Priscianus in 8 notat hoc inter
verba quae vocalem in perfecto non mutant.
<73> Nec modus inserere atque oculos imponere sim-
plex
. Columella quattuor insitionis genera
prodit: in trunco, sub cortice, quam emplastrationem vocant
et quartum genus etiam sic repertum, quo arbor Gallica tere-
bra usque ad medullam perforatur. Docet et quintum genus
Palladius Persici et salicis, quo Persicae sine ossibus enascuntur.


pagina successiva »
 
p. 99