BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De sensu et sensibilibus » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 100

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<76> Sinus. Plinius: «In ficis autem et malis
haec fuit inoculatio antiqua. Virgiliana quaerit sinum in nodo
gemmae expulsi corticis gemmamque ex alia arbore includit
».
<76> Plinius libro 17, cap. 13.
<78> Enodes. «Quo loco maxime solida
est atque enodis
». Columella in quinto.
<80> Plantae. Plinius: «Virgilius ex ca-
cumine inseri vetat
».
<82> Miraturque. Servius legit 'mirata est'.
Servianus antiquus codex sic habet. Servius
mendosus: sane 'miratasque' legendum, ut stet versus <credo
igitur 'miratisque' scripsisse Servium, vel potius 'miratast'>.
Philargirius sic: «'Mirataque' deest» <credo sic scripsisse
'deest est'>.
Poma. Palladius:
illius insolitas miratur persicus umbras.
Se quoque miratur pingui grandescere succo.
<83> Fortibus ulmis. Angelus: ulmus durae
materiae est cum [...] aliaeque p [...] supra [...], ut ait
Vitruvius. 'Fortibus' quia [...] ulmis.
<84> Cyparissis. Valerius Probus: «Cypa-
rissus, quam quidam cypressum dicunt, in insula Chio cum
haberet cervum mansuetum, quem unice diligebat, et erran-
tem in sylvis ignarus iaculo traiecisset, inedia se necavit. Quem
quia nec consilio nec viribus medicinae Apollo, qui eum immo-
derate diligebat, revocare poterat, convertit in cupressum, ar-
borem luctuosam. Quidam putant, ut Asclepiades ait, Boream
fuisse Celtarum regem, qui filiam Cyparissam amiserit, et no-
vum arboris huius genus primus in tumulo eius severit ob


pagina successiva »
 
p. 100