BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Georgica » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 101

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

eamque causam esse luctuosam cupressum. 'Ideas' autem
'Cyparissos' ideo, quod copiosae sint in nemore Matris Ma-
gnae
».
<86> Orchades. «Optima est olea Liciniana,
pausia secunda oleo, escae orchas. Sunt et regiae et radi non
sine specie neque oleo, neque sunt tam gratae quam quas
supra diximus
». Columella libro 3.. Idem in 6: «Olearum, si-
cut vitium, plura genera esse arbitror, sed in meam notitiam
decem modo pervenerunt: pausia, algiana, Liciniana, Sergia,
Naevia, Culminia, orchas, regiana, circites, murthea. Ex qui-
bus bacca iucundissima est pausia, spetiosissima est regia etiam
virga, quae potius escae quam oleo est idonea. Pausiae tamen
oleum saporis egregii, dum viride est, nam rumpitur. Orchas
quoque et radius melius ad escam quam in liquorem strin-
gitur
».
Valerius Probus: «Orchades a magnitu-
dine appellatae, quod similes sint testiculis, qui graece 'or-
chis' dicuntur. Pausia oleae genus est acerbae, quam posiam
vocant
».
Radii et amara. Macrobius: «Olearum
genera haec enumerantur: Aphrycana, albigerus, Aquila, Ale-
xandrina, Aegyptia, Culminea, conditiva, Liciniana, orchas,
oleaster, pausia, paulia, radius, Salentina, Sergiana, Termutia
».
Baca. Angelus: cur 'amara' si iucundissimi
saporis, ut Columella ait? An pro 'viridis' 'amara'? quod
ait et Servius:
ut apio crines ornatus amaro
'Viridis' igitur, quia alioqui corrumpitur eius oleum, ut
Columella ait, vel vitio operae, non natura, ut ait in 15 Plinius.
Plinius li° 15 cap. primo.
<87> Pomaque et Alcinoi silvae. «'Al-


pagina successiva »
 
p. 101