BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 14

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

derum, non signorum. Sydera enim extra signiferum circulum
sunt, signa tantum XII placet esse astrologis
»
<33> Chelasque. Aratus:
νειόθι δὲ σπείρης μεγάλας ἐπιμαίεο χηλάς.
Columella:
Sed trepidus refugit Chelas et spicula Phoebus
Dira Nepae, tergoque Croti festinat equino
.
<35> Scorpius. Qui latine 'Nepa' dicitur ut
in Arateo carmine Ciceronis et in Horto Columellae.
Iusta. «A Scorpione, quia Scorpius duorum
signorum spatium tenet, in cuius brachiis duobus est posita
statera, signum Librae, quem greci Ζυγόν vocant. Hoc enim
spatio ab eo detineri etiam Ovidius testatur:
Est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus
Scorpius et cauda flexisque utrinque lacertis
porrigit in spatium signorum membra duorum
».
Relinquit. Arati interpres de Scorpio:
Οὗτος διὰ τὸ μέγεθος εἰς δύο δωδεκατημόρια διαιρεῖται, καὶ τὸ μὲν
ἐπέχουσιν αἱ χηλαί, θάτερον δὲ τὸ σῶμα καὶ τὸ κέντρον.

Hoc idem ut et cetera apud nos Higinius. Est autem Scorpius
graecum nomen, quod Cicero Nepam in carmine Arateo dixit.
Et Columella in Hortulo:
et spicula Phoebus
dira Nepae
.


pagina successiva »
 
p. 14