BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 102

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

cinoi silvas' dicit, quia refert Homerus eum habuisse poma-
rium incredibili superbia. Fuit autem rex Phaeacum, qui sunt
in insula Corcyra, et habuit ex Arete, fratris sui filia Rexe-
noris, Nausicam filiam, quae Ulixi inopi in litore opem tulit
intraturo patris domum vestitum dedit
».
Homerus de pomario Alcinoi in Odyssea
sic scribit:
ὄγχνη ἐπ' ὄγχνῃ γηράσκει, σῦκον δ' ἐπὶ σύκῳ.
Angelus: poma, idest mala. Hoc ex Var-
ronis De re rustica colligit. Homerus autem in Odysseae de
pomario Alcinoi:
ὄγχνη ἐτ' ὄγχνῃ γηράσκει, μῆλον δ' ἐπὶ μήλῳ
Et superius:
ὄγχναι καὶ ῥοιαὶ καὶ μηλέαι ἀγλαόκαρποι
συκέαι τε γλυκεραὶ καὶ ἐλαῖαι τηλεθόωσαι.

Alcinoi. Priscianus in VII: «'Panthus'
per syneresin pro 'Panthoos', quomodo 'Alcinuus' pro 'Al-
cinous' prolatum est. Horatius in I Epistularum:
nebulones Alcinoique.
Virgilius: 'p<oma>que etc.'
».
<88> Syriisque. Columella libro 6: «Cu-
randum est autem, ut quam generosissimis piris pomaria con-
seramus. Ea sunt Crustumina, regia, Signia, Tarantina, quae
Syria dicuntur, purpurea, superba, hordeacia, Anitiana, Ne-
viana, Favoniana, Lateritana, Dolabelliana, Turraniana, Vo-
laema, mulsa, praecocia, venerea, quaedam alia, quorum enu-
meratio nunc longa est
».


pagina successiva »
 
p. 102