BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Diogenes Laertius - Vitae philosophorum » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 103

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Piris. Macrobius: «Pira haec quae videmus
varietas nominum numerosa discernit. Nam idem Cloatius
sic eorum vocabula describit: 'Anitianum cucurbitivum ci-
ritum cervisca calculosum Crustuminum decimanum Grae-
culum Lollianum Lanuvinum laureum Lateresianum myra-
pium Mylesium Myrtheum Nevianum orbiculatum Praecia-
num rubile Signinum Tullianum Titianum turrinianum prae-
cox volemum mespilum serum, sementhivum serum, Taren-
tinum serum, Valerianum serum
'
».
<90> Lesbos. «Lesbos est insula Asiae in
sinu Aegeo, conspicua Troadi et Thraciae, a Lesbo, filia Ma-
carei, appellata, in qua est oppidum, quod appellatur Methymna,
ex quo fuit Arion citharoedus. 'Palmite' significat vitem
».
<91> Lege Plinium libro 14, cap. 2°.
Thasiae. «A Thaso insula pomum 'Tha-
sias'. 'Mareotidas' Aegyptiacas intelligemus a palude Ma-
reotide, quae est in Aegypto
».
Thasiae vites. «Sicut uvarum ista sunt
genera: Aminea, scilicet a regione, nam Aminei fuerunt ubi
nunc Phalernum est, asinusca atrusca albiverus abena apiana
».
<93> Passo. Palladius libro XI° de passo:
«Leguntur ergo uvae passae quam plurimae et in fiscellis
clausae aliquatenus rariore contextu. Virgis primo fortiter
verberantur; deinde ubi uvarum corpus vis confusionis exo-
luerit, cochleae supposita sporta conficitur. Hinc passum est
quicquid effluxerit, et conditum vasculo mellis more servatur
».
Psythia. «Psithie genus vitis et 'lagee'
et 'pretiae' et 'purpureae'. 'Argites' autem dicta est a can-
dore
».
Lageos. Columella libro 4: «Multa prae-
terea sunt genera vitium, quarum nec numerum nec appella-
tiones cum certa fide referre possimus. Neque enim, ut ait
poeta:
numerum comprendere refert;


pagina successiva »
 
p. 103