BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Epigrammata » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 4

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<2> Maecenas. Seneca 60.
<3> Boum. Varro XII Consentis deos ad-
numerat in libro De re rustica Iovem et Tellurem, Solem et
Lunam, Cererem et Liberum, Robigum et Floram, Minervam
et Venerem ac Bonum Eventum.
<3 sq.> Quis cultus habendo sit pecori. Varro
in libro De re pecuaria sic scribit: «Igitur — inquam — et ho-
mines et pecus cum semper fuisse sit necesse natura — sive
enim aliquod fuit principium generandi animalia, ut putavit
Thales Milesius et Zeno Cythicus, sive contra principium ho-
rum extitit nullum, ut credidit Pythagoras Samius et Aristo-
teles Stagyrites, necesse est humanae vitae ad summam me-
moriam gradatim descendisse ad hanc aetatem, ut scribit Di-
cearchus, et summum gradum fuisse naturalem, cum viverent
homines ex his rebus, quae inviolata ultro ferret terra, ex hac
vita in secundam descendisse pastoriciam, e feris atque agre-
stibus ut arboribus ac virgultis ac decarpendo glandem, arbu-
stum, mora, poma colligerent ad usum, sic ex animalibus cum
propter eandem utilitatem, quae possent, sylvestria deprehen-
derent ac concluderent et mansuescerent. In quis primum non
sine causa putant oves assumptas et propter utilitatem et
propter placiditatem. Maxime enim quietae et aptissimae ad
vitam hominum. Ad cibum enim lac et caseum adhibitum, ad
corpus vestitum et pelles attulerunt. Tertio denique gradu a
vita pastorali ad agriculturam descenderunt
».
<6> Ducitis. Macrobius Saturnalium pri-
mo: «Idem poeta doctrina ac reverentia iuxta nobilis, sciens
Romanos veteres ad lunae cursum et sequentes ad solis anni
tempora digessisse, veriusque saeculi opinioni reverentiam ser-
vans,
V<os> o c<larissima>...
l<umina>

inquit, tam lunam quam solem duces anni invocatione desi-
gnans
».


pagina successiva »
 
p. 4