BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Heraclitus Ephesius - luogo non identificato » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 104

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

quem qui s<cire> v<elit>, L<ybici> v<elit> a<equoris> i<dem>
d<iscere> q<uam> m<ultae> Z<ephyro> t<urbentur> h<arenae>
.
Quippe universae regiones regionumque pene singulae partes
habent propria vitium genera, quae consuetudine sua nomi-
nant
».
Plinius libro 14, cap. 4.
<95> Seneca 82 in excerptis in primo de
Quaestionibus naturalibus.
<96> Rhaetica. Plinius: «In veronensi
item Rhaetica phalernis tantum posthabita a Virgilio
».
Falernis. Plinius libro 14, cap. 9.
<97> Amineae. Columella in 4°: «Nam
quemadmodum Varro Terentius, et ante eum M. Cato, posset
affirmare septenos urnas priscis cultoribus singula vinearum
iugera fudisse, si fecunditas Amineis defuisset, quas plerumque
solas antiqui noverant?
».
<98> Timolus. «'Tmolum' nunc intellegi
vult, Lydiae montem, amminis fertilem. 'Phaneum' portum
vult esse insulae Chiae et significari inde Chium amineum
».
Angelus: 'Tmolius' legit Servius ut in
antiquo.
<102> Rhodia et tumidis bumaste. «'Rho-
dia' et 'bumastos' genera sunt uvarum, illa a loco dicta,
bumastos, quod imitetur papillas vaccae
».
Bumaste. Macrobius: «Apicia bumamma
aut, ut Graeci dicunt βούμασθος duracina labrusca melam-
pisithia Maronia Mareotis Numentana precia pramnia psithia
pilleolata Rhodia stephanitis venuncula variola lagea
».
<108> Ionii. Valerius Probus: «Ionius
fluctus Hadriatici maris, quod Ionium ab Ione dictum est
».


pagina successiva »
 
p. 104