BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De sensu et sensibilibus » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 105

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<109> Nec vero terrae. Columella libro
8, cum de ovillo pecore agit sic inquit: «Verum tamen eli-
gendum est ad naturam loci: quod semper observari non
solum in hoc, sed etiam in tota ruris disciplina Virgilius prae-
cipit, cum ait:
Nec vero terrae f<erre> o<mnes> o<mnia> p<ossunt>
».
<111> Steriles saxosis montibus orni.
Sylva montana esse debet secundum Varronem.
<115> Gelonos. Valerius Probus: «Geloni
sunt Scythiae populi, dicti ab Herculis filio Gelono et Chidna,
ut in 4° Herodotus refert
».
<117> Hebenum. Probus: «Hebenum ni-
grum est lignum pretiosum
».
<119> Balsamaque. «'Balsamum' est li-
quidum medicamentum oculorum curationi necessarium, quod
arboribus distillat in modum picis. 'Acanthus' est herba spi-
nosa folia lata habens et rugosa
».
Ex Solino: «Balsamum prope Hieroso-
lymam in Iudea nascitur, quae sylva inter terminos XX iuge-
rum usque ad victoriam Romanorum fuit. Qui, ubi Iudea
potiti sunt, ita luci illi propagati sunt, ut latissimi colles
balsamum sudarent. Similes vitibus stirpes habent: malleolis
digeruntur, rastris nitescunt, aqua gaudent, amant amputari,
tenacibus foliis sempiterno inumbrantur. Lignum caudicis
attrectatum ferro nec mora moritur: ea propter aut vitro aut
cultellis osseis, vel in solo cortice artifici plaga vulneratur, ex
qua eximiae suavitatis gutta manat. Post lachrimam secun-
dum in preciis locum poma obtinent, cortex tertium, ultimus
honos ligno
».


pagina successiva »
 
p. 105