BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 106

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<120> Quid nemora Aethiopum molli canentia lana,
velleraque ut foliis depectant tenuia Seres
.
«Existimantur bestiolae quaedam, quas bombycas vocant,
ex harundinum foliis †iems veluti lanam facere et inde fieri
serica. Seres autem natio est in ultima India
».
<126> Media. «Pars Parthorum Media est
appellata a Medo, filio Medeae et Aegei, ut extimat Varro,
qui IIII libros de Argonautis edidit. Arbor autem, quae descri-
bitur a Vergilio, nascitur quidem et in Italia. Sed non est eiusdem
effectus, cuius in Media, appellatur Rhododaphne
».
Solinus: «Hos terrarum ductus excipit
Media, cuius arbor inclaruit etiam carminibus Mantuanis. In-
gens ipsa et cui tale ferme quale unedonibus folium est: tantum
eo differt, quod aculeatum spinosis fastigiis hispidatur. Gestat
malum inimicum venenis, sapore asperum et amaritudinis
merae: odoris autem fragrantia plus quam iucundum longe-
que sensibile. Verum pomo illi tanta ubertas est, ut onere pro-
ventus semper gravetur: nam protinus atque poma eius dece-
derunt maturitate, alia protuberant, eaque tantum est opimi-
tati mora, ut fetus decidant ante nati. Usurpare sibi nemora
ista videntur et aliae nationes per industriam germinis trans-
ferendi, sed beneficium soli Mediae datum natura resistente
terra alia non potuit imitari
».
Plinius libro XII, cap. 3°.
<127> Felicis mali quo non praesentius ullum.
Macrobius: «Quod autem ait idem Cloatius
citreum, et ipsum Persicum malum est secundum
Vergilium:
felicis mali, quo non praesentius ullum
et cetera. Et ut nemo dubitet haec de citreo dixisse Virgi-
lium, accipite quae Oppius in libro De silvestribus arboribus
dicat: 'Citrea idem malus et Persica, altera generatur in Italia,
in Media altera'. Et paulo post de citreo loquens ait: 'Est


pagina successiva »
 
p. 106