BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 15

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<36> Tartara. «Tartarum ait Vergi-
lius apud inferos locum praecipitem infinitae altitudinis, cum
ait:
Tum Tartarus ipse
bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras,
quantus ad aethereum caeli conspectus Olympum
».
<38> Elysios. «Elysios campos dicit in
quos recipiantur piorum animae, quos alii putant esse insulas
fortunatorum. Nam quod negat Proserpinam sequi voluisse
matrem, contra historiam refert. Cognito enim eius raptu
Ceres Iovi detulit querelam, qui permisit matri filiam abducere,
si nullum cibum ore apud inferos contigisset. Cum autem in-
ditium fecisset Ascalaphus, Orphnes et Acherontis filius, eam
tria grana mali punici in orto Ditis devorasse, mutatus est in
avem bubonem. Iupiter permisit sex mensibus cum matre
filiam esse, totidem vero apud inferos
».
<39> Proserpina. Columella:
Et quae sicanii flores legistis Halaesi,
cum Cereris proles vestris intenta choreis
aequoris Aetnaei vernantia lilia carpsit,
raptaque, Lethaei coniunx mox facta tyranni,
syderibus tristes umbras, et Tartara caelo
praeposuit, Ditemque Iovi, letumque saluti
et nunc inferno potitur Proserpina regno
.
<43> Vere novo. Quintilianus 2°, 4, 59.
«Vere sationes quaedam fiunt, terram ru-
dem proscindere oportet, quae fiunt ex ea enata, priusquam
ex iis quid seminis cadat, ut sint eradicata; et simul canis a
sole percalefactis aptiores facere ad accipiendum imbrem et ad
opus faciliores relaxatas; ncque eam minus bis arandum, ter
melius
».


pagina successiva »
 
p. 15