BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

victima saepe tuo perfusi flumine sacro.
Valerius Probus: «Clytumnus est Aethruriae fluvius a fonte
navigabilis
».
<152> Aconita. Valerius Probus: «Aco-
nita sunt venenorum genera, quae fere in petris nascuntur Scy-
thiae iuxta Maeotidem paludem. Existimatur autem esse ex
spuma Cerberi, quam is fuderit protractus ab Hercule in lu-
cem. Aconita autem Graeco nomine dicuntur. Illi enim 'acona'
appellant cotem
».
Macrobius: «Si quis aconitum nesciens,
non nego haustu eum meri plurimi solere curari; infusum enim
visceribus trahit ad se calorem et veneno frigido quasi calidum
iam repugnat. Si vero aconitum ipsum cum vino tritum po-
tui datum sit, haurientem nulla curatio a morte defendit
».
<Angelus: sed [...] co [...] legendum apud Macrobium>.
<158> An mare quod supra memorem quodque adluit
infra?
Valerius Probus: «Cingit Italiam a
septentrione Hadriaticus sinus, a meridie Tuscum mare. Adria-
ticum superum appellant, Thuscum inferum
».
<159> An ne lacus tantos? te Lari maxime, teque
fluctibus et fremitu adsurgens, Benace, marino?

Valerius Probus: «Uterque lacus est in Italia: La-
rius Insubres tangit et pervenit usque in Comum oppidum;
Benacus est, ex quo Mincius flumen nascitur, quod praeter-
fluit Mantuam
».
Seneca 71 in 4° De beneficiis.
<167> Haec genus acre virum Marsos pubemque Sabel-
lam
. Valerius Probus: «Sabelli gens est Italiae.
Appuli iidem appellantur Dauni. Volsci 'veruti' ideo dicun-
tur, quod dolonibus in proelio soliti sunt uti
».
<170> Scipiadas. Priscianus in 2°: «Virgi-
lius secundum Graecam formam Scipiadas ἀπὸ τοῦ σκίπιος,
cum Scipionides dici debuerit, dixit
».


pagina successiva »
 
p. 110