BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Dionysius Periegetes - Orbis descriptio » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 112

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

tatur et legitur, a mundis pueris atque virginibus operandum;
credo recordari arbori huic esse praesulem castitatem
».
<184> Uligine laeta. Cato: «Qui locus
crassus erit aut nebulosior, ibi amineum maius aut murgenti-
num, aut apicium, lucanum serito
».
Varro: «Campester locus is melior, qui
totus equabiliter in unam partem verget, quam is qui est ad
libellam aequus, quod is, cum aquae non habeant delapsum,
fieri soleat uliginosus
».
<186> Qualem. Columella libro 4: «Hi-
ginus quidem secutus Tremellium praecipue montium ima,
quod verticibus defluentem humum reciperent, vel etiam valles
quae fluminum alluvie et inundationibus concreverint, aptas
esse vineis asseverat, me non dissentiente
».
<193> Inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras.
Valerius Probus: «Thuscus tibiicen signifi-
catur, vel quod non sit subtilis musice barbara, vel quod tu-
meant buccae inflantis tibias, quae significantur ebore dicto
».
<196> Urentis. Varro de capris sic ait:
«Studiose enim de agrestibus fructibus pascuntur atque in
locis cultis virgulta carpunt. Itaque a carpendo caprae no-
minatae. Ob hoc in lege locationis fundi excipi solet, ne co-
lonus capra natum in fundo pascat. Harum enim dentes ini-
mici sationis, quas etiam astrologi ita receperunt in caelum,
ut extra limbum XII signorum excluserint: sunt duo Haedi
et Capra non longe a Tauro
».
<197> Tarenti. «Tarentum oppidum in
Italia condiderunt Parthenidae, hoc est exules Lacedemonio-
rum, duce Phalanto. In finibus autem Tarentinorum est locus,
quem Satorium vocant, unde etiam paludem Saturam, cuius
etiam in VII mentio est, cum ait Vergilius:
qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas
quaerit iter valles, atque in mare condidit Ufens.


pagina successiva »
 
p. 112