BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 113

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

'Saturi' ergo 'Tarenti' a Saturio loco vel a Satura palude
dixit. Quidam dicunt cum ab agri bonitatem, tum a loco quo-
dam Saturo, qui est prope Tarentum, Saturum cognomina-
tum. Dicitur autem Tarentum, Neptumni filium, Lacedaemonia
civitate ex Saturia, Minois Cretensium regis filia, procreasse
filium. Hunc proiectum naufragio facto delphinus in Italiam
evexisse dicitur: cuius hodie quoque testimonium manet. Nam
in municipio Tarentinorum hominis effigies in delphino se-
dens est. A Saturia uxore eum locum Saturium appellasse fer-
tur et postea ei loco ex suo nomine nomen Tarentum impo-
suisse. Ideo infelicem Mantuam dicit, quia Mantuanis, quod a
Romanis desciverant, agri adempti sunt
».
'Tarentum', ut Macrobius ait, Sabinorum
lingua est 'molle'. Unde et nux dicitur Tarentina quae ita
mollis est ut vix attrectata frangatur, itemque quidam Taren-
tinas oves dicunt, unde et Tarentinos dictos putat Varro Ad
Libonem
primo. Quam in culpam etiam Horatius potest videri
incidere, qui ait et 'molle Tarentum'
. Haec
Macrobius.
<199> Herboso niveos. Varro De re rustica:
«Alii dant primatum bonis pratis, ut ego, a quo antiqui prata
parata appellarunt. Nam Caesar Vopiscus aedilicius causam
cum ageret apud censores, campos †rore aer Italiae dixit esse
sumen, in quo relicta pertica postridie non appareret propter
herbam
».
<203> Pinguis. Varro de Catonis sententia:
«Ager crassus et laetus si sit sine arboribus, eum agrum fru-
mentarium fieri oportere
».
Plutarchus in Problematis physicis:
Διὰ τί πυροφόρος ἡ βίων καὶ βαθεῖα χώρα, κριθοφόρος δὲ μᾶλλον ἡ λεπ-
τόγεως; Η ὅτι τῶν σπερμάτων τὰ ἰσχυρὰ πλείονος τροφῆς δεῖται τὰ δὲ
ἀσθενῆ λεπτῆς καὶ ἐλαφρᾶς, ἀσθενέστερον δ' ἡ κριθὴ καὶ μανότερον.
Ὅθεν οὐ φέρει τῆν πολλὴν τροφὴν καὶ βαρεῖαν; μαρτυρεῖ δὲ τᾥ λόγῳ


pagina successiva »
 
p. 113