BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ammonius Hermiae - In quinque voces Porphyrii commentarii » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 114

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

τούτῳ πυροῦ τὸν τρίμηνον ἐν τοῖς ὑποξήροις φύεσθαι βέλτιον, ἀνοστό-
τερον ὄντα καὶ τροφῆς ἐλάττονος δεόμενον· διὸ καὶ συντελεῖται τάχιον.

<204> Putre. Columella libro II: «De
siccaneis et riguis non comperimus, utra numero vincant,
cum utrimque pene infinita sunt, quae siccis quaeque humidis
locis gaudent; sed ex his nihil non melius resoluta humo quam
densa provenit. Quod noster quoque Virgilius cum et alias
fecundi arvi laudes rettulisset, adiecit:
et cui putre solum, namque hoc imitamur arando.
Neque enim aliud est colere, quam resolvere et fermentare ter-
ram; ideoque maximos quaestus ager praebet idem pinguis ac
putris, quia cum plurimum reddat, minimum poscit, et quod
postulat exiguo labore atque impensa conficitur. Praestantis-
simum igitur tale solum iure dicatur
».
Imitamur. Columella libro 6, cum de cul-
tura provincialium vinearum agat: «Omnium autem satio-
num fere eadem est conditio. Nam vel scrobe vel sulco semina
deponuntur, quoniam pastinationis expertes sunt exterarum
gentium agricolae: quae tamen ipsa pene supervacua est his
locis quibus solum putre et per se resolutum est: namque hoc
imitamur arando
, ut ait Virgilius, id est etiam pastinando
».
<209> Sallustius: «Tantum antiquitatis maio-
ribus pro Italica gente fuit
». Citat Servius hoc et exponit
'caras'.
<212> Nam ieiuna quidem clivosi glarea ruris.
Hanc puto esse quam Cato cariosam terram vetat
arari.
<213> Roremque. Columella libro X:
«Tertiae notae, sed adhuc generosae, marinus ros et no-
stras cunela, quam dixi satureiam
».


pagina successiva »
 
p. 114