BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 115

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Horatius:
Parvos coronantem marino
rore deos
.
<214> Plinius libro 17, cap. 4.
<216> Ἢ τοὺς φωλεόυς.
<217> Plinius libro 17, cap. 3.
<222> Illa ferax oleo est. Columella in
6: «Sed et densior terra, si uvida et laeta est, commode
recipit hanc arborem, scilicet oleam
».
Oleo. 'Oleo' legendum: Nonius in
De numeris et casibus, ubi ablativum pro genitivo ait poni.
<224> Talem. Valerius Probus: «Vesulus
mons est in Campania vino fertilis, quem 'Vesevum iugum'
dicunt. Eiusdem est Campaniae flumen Clanius iuxta Acerras
nomine, sed gigantis nomine Clanius dictus est, qui eo dicitur,
ut Metrodorus ait. 'Non aequus' autem iccirco 'Acerris' exi-
stimatur, quod eas saepe inundet, quae vacuae iccirco dicuntur,
quod paene desertae sunt
».
<225> Ora. Gellius: «Scriptum in quo-
dam commentario repperi versus istos a Virgilio ita primum
esse recitatos atque editos:
Talem dives arat Capua et vicina Vesevo
Nola iugo
;
postea Virgilium petisse a Nolanis, aquam uti duceret in pro-
pinqum rus, Nolanos beneficium petitum non fecisse, poetam
offensum nomen urbis eorum, quasi ex hominum memoria,
sic ex carmine derasisse 'oram' que pro 'Nolam' mutasse
atque ita reliquisse:
et vicina Vesevo
ora iugo
».


pagina successiva »
 
p. 115