BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 116

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Hactenus Gellius. Subiicit permulta de suavitate hiatus illius
qui ex vocalium concursu resultat, quod ad Homeri imitatio-
nem et Catulli fecisse Virgilium comprobat.
<227> Morem. Servius ait hos esse incom-
parabiles versus, tantam habent sine aliqua perissologia repe-
titionem.
<236> Contantes. Columella in cura hor-
torum
:
Tu gravibus rastris cunctantia perfode terga.
<238> Salsa. Columella, cum statum vineae
quale esse oporteat 4° libro disputat, sic addit: «Qui fontibus
non in summo non in profundo terrae scaturiat, sed ut vici-
num radicibus humorem subministret eumque nec amarum
nec salsum, ne saporem vini corrumpat, et incrementa viren-
tium velut quadam scabra rubigine coerceat, si modo credi-
mus Virgilio dicenti
Salsa autem etc. servat
».
<242> Colaque. Cato: «Cola vinaria tria.
Cola quis florem demant tria
». Idem: «Vasis quinis prela
temperata quinque
». Varro: «Quae calcatae uvae erunt, earum
scopi cum folliculis subiiciendi sub prelum, ut, si quid reliqui
habeant musti, exprimatur in eundem lacum
».
<247> Amaror. A. Gellius in primo Acti-
carum noctium
scribit Higinium in commentariis quae in Vir-
gilium fecerit confirmare in libro, qui fuerit ex domo atque fa-
milia Virgilii, invenisse hunc locum ita scriptum:
sensu torquebit amaror,
non ut multi legunt 'amaro'. Nam cum sapor sensus sit, non
alium in se sensum habeat, et proinde est ac si dicatur 'sensus


pagina successiva »
 
p. 116