BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Georgica » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 16

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Canis. Columella:
quae canis iaceant urenda pruinis.
<44> Zephyro. Columella:
Post ubi Rhipheae torrentia sidera brumae
candidus aprica Zephyrus regelaverit aura
.
Resolvit. Idem:
Alliget et saevus Boreas, Eurusque resolvat.
Porphyrio. Horatius:
Aut flore terrae quem ferunt solutae.
<45> Mihi. Columella:
Tum mihi ferrato versetur robore palae
dulcis humus
.
<47> Seges. «De eo agro loquitur quem
novalem vocant. Is autem alternis annis cessat, sed sub exitu
hyemis, hoc est initio veris proscinditur, et ita aestate, quae
sequitur, siccatur: deinde sub introitu hyemis semente facta
sequenti aestate fructum reddit. Ergo bis sentit frigus, semel
aestatem deficiente hyeme initio veris, iterum post sementem,
bis solem, semel aestatem qua cessat, iterum qua fructum re-
fert. Ipse autem substituet huius rei causam progressu operis,
cum praecipiet ut sub introitu hyemis sterilis ager proscin-
datur. Illuni enim, qui est fertilis, sub exitu hyemis proscissum
ideo putat relinqui oportere cessantem, ut siccetur aestu pro-
ximo, ne luxuriantis soli natura fertilis efficiatur, inter fruges
herbae nascantur. Rursus eum, qui sterilis est idcirco sub hyeme


pagina successiva »
 
p. 16